Liber Job*

Caput 23: Versus 3

Quis mihi tribuat.Electi, cum contra votum quaelibet agi conspiciunt, ad occulta Dei judicia recurrunt, ut in eis videant quia inordinate intus non disponitur, quod inordinate foris currere videtur. Et hoc est, quod subdit:Inveniam illum.Ut est: quod modo differt Deus, ut plus desideretur.Et veniam usque ad solium ejus.Solium sunt angeli, etc., usque ad dum meliora disponere Deum vident, unde:Ponam coram Deo judicium.Coram Deo judicium ponere, etc., usque ad occultus nunc et tacitus judex quam terribilis post appareat, considerare.
(* Traductions européennes)